HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT XLIII: De Phase

#Num. XXVIII#Ezech. XLV, XLVI

Quarta decima die primi mensis ad vesperum, comedebant agnum paschalem; et nox illa dicebatur Phase, id est transitus, propter causas superius dictas. Eadem dicebatur Pascha, id est immolatio. Sequenti die inchoabat festum Azymorum, quod protelabatur septem diebus. Quorum dies prima, et ultima solemnis erat, et ferialis ab omni opere servili. Quod Ezechiel addit de festo primae diei Aprilis, et alibi de decima die qua tollebatur agnus. Unde et primus mensis solet comparari septimo in solemnitatibus; forte Moyses causa brevitatis pertransiit. Vel multa ad ampliandum cultum Dei superaddita sunt, quae Ezechiel prosequitur, sicut in Sabbato de portarum apertione et prece principis. Post primam diem solemnem, id est decimam sextam lunam, torrebant igni spicas recentes, et grana manibus confricata, in modum farris fracti, offerebant Domino assarium unum, cujus pugillum, vel drachmam unam adolebat sacerdos super altare, reliquum erat ejus. Pro hac oblatione quidam putaverunt hoc festum non solum Azymorum dici, sed etiam festum Novorum, errantes quia legunt Nisan quandoque vocari mensem Novorum. Ab hac decima sexta die dicit Josephus numerari septem hebdomadas, post quas statim erat Pentecostes. Alii dicunt eas numerari ab altera die Sabbati, quod erat in diebus Azymorum, quia littera historiae videtur sic sonare. Alii ab ipsa prima die Azymorum, ne plures, quam quinquaginta dies inter Pascha, et Pentecostem inveniantur. In his diebus septem per singulos dies offerebantur in holocaustum eaedem hostiae, quae etiam in Neomenia, cum libamentis suis.